factum est autem anno nono regni eius mense decimo decima
die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis
exercitus eius in Hierusalem et circumdederunt eam et
extruxerunt in circuitu eius munitiones
et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum
annum regis Sedeciae
nona die mensis praevaluitque fames in civitate nec erat
panis populo terrae
et interrupta est civitas et omnes viri bellatores nocte
fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad
hortum regis porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem
fugit itaque per viam quae ducit ad campestria solitudinis
et persecutus est exercitus Chaldeorum regem
conprehenditque eum in planitie Hiericho et omnes bellatores
qui erant cum eo dispersi sunt et reliquerunt eum
adprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in
Reblatha qui locutus est cum eo iudicium
filios autem Sedeciae occidit coram eo et oculos eius
effodit vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem
mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus
regis Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus
regis Babylonis Hierusalem
et succendit domum Domini et domum regis et domos
Hierusalem omnemque domum conbusit igni
et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus
Chaldeorum qui erat cum principe militum
reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate et
perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis et reliquum
vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae
et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas
columnas autem aereas quae erant in templo Domini et bases
et mare aereum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et
transtulerunt aes omnium in Babylonem
ollas quoque aereas et trullas et tridentes et scyphos et
omnia vasa aerea in quibus ministrabant tulerunt
necnon turibula et fialas quae aurea aurea et quae
argentea argentea tulit princeps militiae
id est columnas duas mare unum et bases quas fecerat
Salomon in templo Domini non erat pondus aeris omnium vasorum
decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una et
capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum et
reticulum et malogranata super capitellum columnae omnia aerea
similem et columna secunda habebat ornatum
tulit quoque princeps militiae Seraian sacerdotem primum
et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores
et de civitate eunuchum unum qui erat praefectus super
viros bellatores et quinque viros de his qui steterant coram
rege quos repperit in civitate et Sopher principem exercitus
qui probabat tirones de populo terrae et sex viros e vulgo qui
inventi fuerant in civitate
quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem
Babylonis in Reblatha
percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha
in terra Emath et translatus est Iuda de terra sua
populo autem qui relictus erat in terra Iuda quem
dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis praefecit Godoliam
filium Ahicham filii Saphan
quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui
erant cum eis videlicet quod constituisset rex Babylonis
Godoliam venerunt ad Godoliam in Maspha Ismahel filius
Nathaniae et Iohanan filius Caree et Sareia filius Thenaameth
Nethophathites et Iezonias filius Maachathi ipsi et socii eorum
iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens nolite
timere servire Chaldeis manete in terra et servite regi
Babylonis et bene erit vobis
factum est autem in mense septimo venit Ismahel filius
Nathaniae filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo
percusseruntque Godoliam qui mortuus est sed et Iudaeos et
Chaldeos qui erant cum eo in Maspha
consurgens autem omnis populus a parvo usque ad magnum et
principes militum venerunt in Aegyptum timentes Chaldeos
factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis
Ioiachin regis Iudae mense duodecimo vicesima septima die
mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare
coeperat caput Ioiachin regis Iuda de carcere
et locutus est ei benigna et posuit thronum eius super
thronum regum qui erant cum eo in Babylone
et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere et
comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae
suae
annonam quoque constituit ei absque intermissione quae et
dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae